monumenta.ch > Hieronymus > sectio 41 > bnf11947.53 > 10 > sectio 11 > sectio 11 > sectio 6 > sectio 1 > ad Corinthios II, 13 > csg42.260 > sectio 24 > sectio 4 > sectio 9 > uwbM.p.th.f.68.67 > sectio 23 > bsbClm6436.25 > sectio 2 > bnf9389.364 > uwbM.p.th.f.68.57 > sectio 6 > csg75.314 > csg457.81 > Samuelis II, 23 > sectio > sectio 16 > bsbClm6224.209 > sectio 37 > sectio 9 > uwbM.p.th.f.12.35 > csg75.488 > sectio 30 > sectio 20 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 7, 8
VIII ID. Natale Procopii in Palaestina, qui ab Scythopoli ductus Caesaream, ad primam responsionis suae confidentiam irato iudice Flaviano capite caesus est. In pago Austriae, et castro nomine Wirziburg iuxta Moin fluvium sanctorum natale Chiliani martyris, et duorum sociorum eius, qui ab Hibernia Scotorum insula venientes, nomen Christi in praedictis locis praedicaverunt; ibique ob veritatis confessionem a quodam iudice iniquo nomine Gozberto trucidati sunt, et postea multis signis veri Christi martyres esse claruerunt.